INDIGETES

INDIGETES
INDIGETES
Dii antiquis vocati, quod nullius rei indigeant, vel Dii ex hominibus facti: Heroes, ut Hercules, Romulus, Caesar, etc. Alii Indigetes fuisse volunt, quos indigetari, i. e. vocare, et nuncupare fas esset, atque hos Deos fuisse, in quorum custodia essent urbes, et invocari faciles, praestoque aderant. Alii sunt, qui putant sic dictos, quasi in loco genitt, vel degentes. Virg. Georg. l. 1. v. 498.
Dii patrii Indigetes et Romule, Vestaque mater.
Vide sis illic Lud. de la Cerda. Macrob. Sat. l. 1. c. 9. de Somn. Scip. Lips. etc. Hinc et Aeneas Indiges dictus fuit. Ovid. Met. l. 14. v. 605. et seqq.
Lustratum genetrix divino corpus odore
Unxit, et ambrosiâ cum dulci nectare mixtâ
Contigit es, fecitque Deum, quem turba Quirint
Nuncupat Indigetem, temploque arisque recepit.
Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 556. Virg. Aen. l. 12. v. 794.
Indigetem Aeneam scis ipsa et scire fateris.
Nic. Lloyd. Salmas. Deus Indiges proprie est, quem Graeci ἐγχώριον θεὸν vocant. Virg. Georg. l. 1. v. 498.
Dii patrii, Indigetes etc.
Item, χθόνιον, non enim solum τὸν ὑπόγειον, sed etiam τὸν ἐπίγειον vox notat, Δαίμονα quoque εἰναέτην, quod verbum Indigetem exprimit, ex indis et ago, qui ibi agit et incolit. Iidem porro Semidei et Locales, dicti. Glossae, Indigetes, ἡμίθεοι κούρητης. iidem et τοπικοί. Serv. Dii topici, i. e. locales, ad alias regiones numquam transeunt. Sed et Indigetes, quasi Indicetes dici possint, h. e. homines indicati, quasi consecrati et dedicati, ἀφιερωθέντες vide eum ad Solin. p. 71. Serv. in Aen. l. 5. illos Divos, non Deos, appellari vult, ut distinguantur a Diis maiorum gentium s. Consentibus, de quibus vide suo loco. Quae causa est, quod Impp. olim, post mortem Deorum numero illati, Divi dicerentur: quod quâ pompâ fieri consueverit, vide supra, in voce Apotheosis, item Consecratio. Iidem Graece Α᾿νθρωποδαίμονες, animae sc. erant demortuorum, quos princeps potestas caelo locavit, sive, quia nobili reperto profuissent generi humano, sive quoniam gentis vel urbis erant conditores, sive quia bello rem praeclare gessissent, vide Lactant. de Fals. Relig. l. 1. c. 5. Augustin. de Civ. Dei.l. 8. c. 5. praeter Cic. de Nat. Deor. l. 1. etc. Unde et dicti videntur ab honore eo, quod publice vocarentur. Cette et Festus sive Paulus indigitanto, exponit imprecanto: et apud Macrob. Sat. l. 1. c. 17. legimus: Namque Virgines Vestales, ita indigitant, Apollo Medice, Apollo Paean. Atque hinc Indigitamenta, ἱερατικὰ βιβλία; libri vocabantur, quibus continerentur Deorum nomina et preces ritusque, quibus invocarentur. Fortasse iidem sunt, quos Genitales vocat Enn. Ann. l. 1. videtur tamen Aus. aliter accepisse, perioch. Iliad. 4. Aen. ubi Deos Genitales a Iove in concilium vocatos refert ubi Consentes et Selecti sine dubio intelligendi. Primus vero quem Indigetis nomen sortitum inventmus, Aeneas est; cui sacellum exstructum cum huiusmodi Inscr. PATRI DEO INDIGETI QUI NUMICI AMNIS UNDAS TEMPERATm auctore Dion. Halic. l. 1. Liv. Fovem Indigctem vocat, l. 1. c. 3. et l. 6. c. 12 Tempus et auctorem suggerit Fest. Indigetis nomine Aeneas ab Ascanio
appellatus, cum pugnas cum Mezentio nusquam apparuisset, in cuius nomine etiam templum construxit. Fuêre tamen Latinis et alii Indigetes, iique Aenea antiquiores: quales, si unum exceperis Quirinum, omnes illi a Tullio memorati de LL. l. 2. Colunto et illos, quos in caelum merita vocârint, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum. E' quibus sex antiquissimus est Liber, cuius sacrum Liberalia 16, Kal. Aprilis, dies prima sui parte nefastus, ut constat ex Kal. Rom. Quo per totum opp. sedebant, i. e. feriabantur, Liberi Sacerdotes, ut ait Varro de Ling. Lat. l. 5. Pueritiam item egressi virilem togam induebant, cuius causam exponit Ovid. Fast. Etiam inter Indigetes Deos Romanis fuit Semo Sanctus, qui et Fidius: Faunus item, quem Indigetem Sil. Ital. Pun. Bell. vocat l. 9. v. 294.
Indigetesque Dii, Faunusque satorque Quirinus,
Alternusque animae mutato Castore Pollux.
Ubi ex sex istis Tullio relatis tres referuntur, et praeterea intactus illi Faunus. Nec negari potest ei inter Indigetes locus, si Aboriginum Reges hoc ordine successêrunt, quo memorat Euseb. Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus. Sed in eo multa requirit Voss. Nam Ianus et Saturnus non fuêre Aboriginum Reges, verum ad Deos Selectos pertinuêre, adeoque non animales, sed naturales, erant Dii. Praeterea, commentum de Pico Rege et augure unde promanaverit, Dionys. docet. Nec ullus inter Aboriginum Reges fuisse Faunus videtur; sed is iterum non animalis, verum naturalis Deus fuit; cum Silvano idem ac Pane, cuius cultum ex Arcadia Euander Italiae intulit. Iustius inter Indigetes Euander refertur, qui Italos literas docuit et agriculturam; quae postea Saturno attributa, quia Euandrum in Saturno honorari placit. Euandrum vero in Deos esse esse relatum argumento est, quod ei quotannis sacrificârint Romani, apud montem Aventinum, iuxta portam Tergeminam. Porro et Deas Indigetes Romani habuêre: quales Carmenta et Acca Larentia; quarum illa a Maioribus accepta, ista Diis Maiorum superaddita. Lactantius l. 1. c. 20. alterum etiam scortum (praeter Larentiam) in Deas relatum ait, cui Faulae fuerit nomen: Prout vocatur editione Aldi, Betuleii, Thomasii. Ubi Voss. suspicatur, prisco more Flauram Scripsisse, i. e. Floram, quod ex altero factum. Iam autem a Sabinis Flora culta fuit, cui proin voto se obstrinxit Tatius Rex, cum Romulo pugnaturus et hinc Romuli iam Numaeque temporibus Florae sacra ac Flamines legimus fuisse. Sed et Anna Perenna inter Indigetes sibi locum poscit, si ea fuerit Didonis soror: quam apud Aeneam exulâsse aiunt, sed, insidias struente Laviniâ, in Numico submersam, hinc pro Nympha Numici habitam cultamque et quia amne perenne lateret, vocatam Annam Perennam. Sed si iam Anna prius dicebatur, non fuerit id nomen ab amne. Nec Anna magis, quam Dido, videre potuit Aeneam, utpote inter quos trecentorum circiter Annorum intervallum est, ut Voss. ostendit Orat. Instit. l. 1. c. 6. §. 8. Quare potius fuerit Anna Bovillana, vetula quae plebem pavit cum in Aventinum secessisset, uti legimus apud Ovid. Fast. l. 3. Quae tamen secessio cum Senatui vel Sacerdotibus Rom. non ita placeret, ut divinos huic vetulae honores habitum ire vellent: nec negare interim quicquam tempora finerent; os plebi sublitum decretumque, quasi in Annae honorem, ut Martio mense, qui veteris Anni erat primus, sacra caelesti fierent Numini, quibus rogaretur, ut annare et Perannaer, h. e. Annum illum exigere et alios illi superaddere daretur. bona insuper Dea, ἡ Γυναικεία θεά, ut vocant Graeci, culta a Rom. Kal. Maii: quae et ipsa inter Deas Indigetes ist, si vel mater fuerit Midae Regis, ut Phryges volunt: vel Nympha Dryas, Fauni Regis Aboriginum coniux; quorum utrumque apud Plutarch. in Caes. legimus, vel, quod ex Varrone a Macrob. refertur, Fauni Regis filia. Sed quid de ea sentiendum, patet ex iis quae de Fauno supra. Atque haec de temporibus, quae Caesares praecessêre: e quibus colligitur, sub Regibus hominem neminem caelestidonatum honore Indigetemque factum, praeter unum Imperii conditorem Romulum, atque, ut videtur, longe tamen inferiore gradu, nutricem eius Accam Larentiam. Postea vero, si quis hoc honoris adeptus sit, unicam esse Annam Bovillanam; nec tamen e sententia Senatûs. Quamvis interea Heroes suos magnis dignati fuêre honoribus, at non divinis: quae distinxêre etiam Graeci, quibus aliud εναγίζειν, aliud ἀπιθεοῦν. Prius conveniebat Hetoibus:
alterum notat in Deos referre. Sed apud hos fere usu veniebat, ut qui prius essent heroicis afsecti honoribus, iisdem postea praestarentur divini, quod Lampsacae, inter alia, contigisse, Plutarch. habet in praecl. Mul. factis. ubi sacrificium in honoribus divinis fuisse, docet. Lapsâ sequentibus temporibus Rep. et statu rerum mutato, primus Caesarum inter Indigetes relatus consecratusque Iulius est, idque ab Aug. de quo Suet. Ful. Caes. c. 88. Unde in Iuliani Caesaribus, Aug. Silenus Κοροπλάςην vocat, i. e. puparum effectorem; rationem ridiculi huius nominis reddens, quod, uti nonnulli faciunt pupas, sic ipse fecerit Deos quorum unus primusque esset Iul. Caes. Post eum consecrati alii: de quibus, et pariter Aug. vide Plin. Panegyr. Imo et Augustae, aliique e domo Aug. mares feminaeque. Nam Caius Caligula sororem suam Drusillam, Veneris Pantheae nomine consecravit: et Getam fratrem Bassianus Caracalla maluit esse Divum, quam vivum; et Hadr. Imp. sordidis et insipidis delitiis suis Antinoo Bathyno, submerso in Nilo, non dubitavit, velut certissimo Numini, caelestes, tribuere honores, oraculo etiam constituto etc. Sed de his vide supra passim, inprimis in voce Anima, Consecrandi ritus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Indigetes — Peuples de la péninsule ibérique vers l année 200 avant J. C.. Ethnie pré indo européen Ibères Indigetes Langue(s) Ibère …   Wikipédia en Français

  • Indigetes — Información Idioma Ibero Principales …   Wikipedia Español

  • Indigĕtes [1] — Indigĕtes, in der alten Römischen Religion die einheimischen, ursprünglich von den Römern verehrten Götter, im Gegensatz zu den Novensiles, welche mit den eroberten Ländern Verehrung in Rom erhalten hatten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Indigĕtes [2] — Indigĕtes (Indicētä, a. Geogr.), Volk im Taraconensischen Spanien, wohnte vom Iberus bis an die Pyrenäen u. zerfiel in vier Stämme; Hauptstadt war Emporium …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Indigĕtes — (lat.), ihrer Bedeutung nach strittige Bezeichnung göttlicher Wesen, bei den Römern vermutlich der ursprünglichen Götter im Gegensatz zu den novensides oder novensiles, den erst später hinzugekommenen. Vgl. R. Peter in Roschers »Lexikon der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Indigetes — Indigetes, lat., bei den Römern die einheimischen Schutzgötter des Landes …   Herders Conversations-Lexikon

  • indígetes — s. m. pl. 1. Homens divinizados. 2.  [Figurado] Heróis …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Indigetes — The Indigetes (latin: indigetes or indigetae or Indiketes ) were an ancient Iberian (Pre Roman) people of the Iberian peninsula (the Roman Hispania). They are believed to be of Iberian language.They occupied the far north east area of the Iberian …   Wikipedia

  • indigetes — ► masculino plural ETNOGRAFÍA Indigetas. ► MITOLOGÍA Conjunto de las divinidades clásicas en la Roma antigua …   Enciclopedia Universal

  • Di indigetes — Ancient Roman religion Marcus Aurelius (head covered) sacrificing at the Temple of Jupiter …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”